라틴어 문장 검색

Intendi animum contraque opinionem meam post longam desuetudinem perquam exiguo temporis momento id ipsum, quod me ad scribendum sollicitaverat, his versibus exaravi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 5:1)
Resides et desuetudine tardi rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 52:2)
en pudet et fateor, iam desuetudine longa vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 721)
ergo, ut dicere institueramus, huic iam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato id est gratiam non relaturo neniam condidimus tristem luctuosamque propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem, nisi quod animum natura desidiosissimurn dolor fletu gravidus accendit, eius hoc carmen est:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:2)
quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 203:1)
Mnesilochvs Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 31)
non homo tu quidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2128)

SEARCH

MENU NAVIGATION